monumenta.ch > Plinius > sectio 47

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 47
{XIV} Malorum plura sunt genera. de citreis cum sua arbore diximus, Medica autem Graeci vocant patriae nomine. aeque peregrina sunt zizipha et tubures, quae et ipsa non pridem venere in Italiam, haec ex Africa, illa ex Syria. Sex. Papinius, quem consulem vidimus, primus utraque attulit Divi Augusti novissimis temporibus in castris sata, bacis similiora quam malis, sed aggeribus praecipue decora, quoniam et in tecta iam silvae scandunt. tuberum duo genera: candidum et a colore syricum dictum.